DE DEI GENITRICIS MENTE CARMINA
¿Quid gnati plectro dignius esse potest?
2. Non ego Caliope indigeo: mihi sponte canenti.
Matre ex augusta Carmina sacra fluunt
3. ¡Luminis O flumen! Donùm mare, Virgo María:
Fons thesaurorum: fulgida Diva poli.
4. Principio rerum, vix tum peccarat Adamus
Promisit nobis te optimus ipse Deus.
5. Codicibus sacris illud narratur in ipsis
Hydri quod sævi cónteret una caput.
6. Sancti (tu gentùm spes) te cecinere Prophetæ:
Ad te fuderunt férvida vota Patres.
7. Pulchra libris sacris Salomonis dicta Columba,
Castior ante alias, candidiorque nive.
8. Pingeris auricomis radiis tu solis amicta:
Cornutà lunà subjiciente pedi.
9. Cincta astris Stellis: dirum calcansque draconem:
Atque Cherum splendens æthereusque subest.
10. ¡Oh mihi quam suavis dilecta et dulcis amica!
Ex ore illius Lilia mella fluunt.
11. Hortus conclusus: pulchri tu mater amoris
¡Formosa ah! Propera, surgito, amica, veni.
12. Psállimus indigné quæ nota hæe carmina sacra,
Propria deveniunt scillicet ore tuo.:
13. «Méns mea magnificat Dominum autoremque salutis:
Idcirco exsultat spiritus inque Deo.»
14. Summus posse dedit cui conditor omnia rerum
Tu Séraphim vincis, cœlicolas superas.
15. ¡O homines supra Divos cui suma potestas!
Atque Deum ducens cum nihil ipse neget!
16. Edita vera patris Pallas de vértice sacra:
Tu nitidum speculum: progeniesque Dei.
17. ¿Tene vocer jaculatricem, Castamve Dianam?
Tu captas hominum corda, animasque Deo.
18. Numina Græcorum procul O! procul esto prophana
Non mater fictis æquiparanda mea.
19. Hinc non te dicam Venerem, Charitumve parentem:
Mystica tu es fragrans sanguine tincta rosa.
20. Fœderis ac templum, matutæ stella coruscans,
Ægroto cœli, janua certa salus.
21. Quin domus ex auro: davídica ebúrnea turris
Præsidium miseris perfugiumque reis.
22. Chrystiadum Regina potens: Dominans dominantes
Rebus in adversis anchora firma spei.
23. Mártires O Clemens Regina ac Virginis alma!
Æternæ sophiæ non temerata sedes.
24. Gnata Dei Patris: Mater quoque: Sponsaque Virgo.
Flaminis ac Triados: capsula sacra Dei.
25. Complecti, linguas tot, si centum ora tenerem,
Non laudes possem versibus usque tuas.
26. Ergo adeas Doctos, tesauros sumite Sacros,
Hos inter multus Ambrosiumque dium.
27. Et pius Alphonsus nobis Liguorius adsit,
Qui Mariæ laudes férvidis ille refert.
28. Quisquis non fidus devoto ex corde Mariæ;
Tártara jam meritò nigra subiré debet.
29. Regna Deo subsunt duo: Justitiæ Pietatis
Divisum imperium cum Genitrice regit.
30. Pléctere sortitum Divo ac igniscere Matri
Quod plàcitum, Clemens sis mihi, Mater amans.
31. De ligno pendens ille atque doloribus auctus.
Discipulo Jesus: «en tua Mater ait.»
32. Quo rédimas homines multos perpessa dolores:
Non frustra nobis pérfice ut iste labor.
33. Vincula solve reo Virgo, miseroque vocanti:
Obstestor Matris Mentem, Animamque meæ
No hay comentarios.:
Publicar un comentario